#Jer. XLII#Jer. XLIII#Jer. XLIV.
Et convenerunt omnes reliquiae Juda ad Jeremiam a parvo usque ad magnum. Disponebant enim fugere in Aegyptum, timentes ne occiderentur a Chaldaeis pro morte Godoliae. Et dixerunt ad prophetam: Ora pro nobis Deum, ut indicet nobis verbum quod faciemus, et quidquid dixerit nobis per os tuum, faciemus. Post dies septem factum est verbum Domini ad Jeremiam, et convocans universum populum ait: Haec dicit Dominus: Si manseritis in terra hac, plantabo vos, et non evellam. Jam enim placatus sum super malum quod feci vobis; nolite timere a facie regis Babylonis, quia ego vobiscum sum. Sin autem descenderitis in Aegyptum, ut ibi habitetis, gladius Nabuchodonosor, quem formidatis, ibi comprehendet vos, et peribitis gladio, fame, et peste. Et non audierunt Jeremiam, sed dixerunt: Mentiris, non misit te Dominus. Sed Baruch incitat te adversus nos, ut tradat nos in manus Chaldaeorum. Et descenderunt omnes cum mulieribus, et parvulis, et omni substantia sua in Aegyptum, et duxerunt secum Jeremiam et Baruch. Et desolata est terra et sabbatizavit multis annis sicut praedixerat Jeremias. Non enim transtulit in eam rex Babylonis colonos, sicut fecerat rex Assyriorum in terram Israel, et habitaverunt reliquiae Juda in Aegypto in Magdalo, et in Taphnis, et in Memphis, et in terra Phatures, et est nomen regis, a quo illa pars Aegypti sic denominata est. Et factus est sermo Domini ad Jeremiam in Taphnis dicens: Sume lapides grandes, et absconde eos in crypta, quae est sub muro latericio in porta domus Pharaonis, et dices ad Judaeos: Haec dicit Dominus: Ecce ego assumam servum meum Nabuchodonosor, et ponam thronum ejus super lapides istos, et percutiet terram Aegypti, et peribitis vos cum Aegyptiis. Porro mulieres Hebraeorum sacrificabant diis alienis, et reginae coeli, lunae scilicet, vel Junoni, vel Berecyntiae offerebant placentas et libamina. Cumque argueret eas Jeremias, dixerunt: Nunquid sine viris nostris haec fecimus?Cumque ad viros durius loqueretur, dixerunt: Quando fecimus haec in urbibus Juda saturati sumus panibus, et bene erat nobis. Ex quo autem cessavimus indigemus omnibus, et gladio, et fame consumpti sumus. Et respondit Jeremias: Haec dicit Dominus: Ego juravi in nomine meo magno, quia omnes viri Juda, qui sunt in terra Aegypti gladio et fame peribunt, donec penitus consumantur. Et insurrexit populus adversus Jeremiam, et lapidaverunt eum lapidibus, quos absconderat sub muro latericio. Aegyptii vero honoraverunt prophetam sepelientes eum juxta tumulum regum, memores beneficiorum quae praestiterat Aegypto. Oratione enim sua fugaverat aspides et bestias aquarum, quas Graeci crocodilos vocant, quibus prius Aegyptus infestabatur. Tradunt etiam quidam quod adhuc de pulvere ejusdem loci aspidum percussura sanatur, et fugantur crocodili. De eodem ait Epiphanius: Audivimus a viris senioribus, qui ex seniorum Antigoni, et Ptolomaei stirpe descenderant, quod Alexander Macedo veniens ad sepulcrum prophetae, et cognoscens loci mysterium, transtulit ipsum in Alexandriam, et sepelivit gloriose, et ex tunc a terra illa prohibiti sunt crocodili et aspides penitus. Nam et idem Alexander prius introduxerat illuc serpentes quosdam, qui vice marsorum aspides fugabant, sed non poterant eas penitus exstirpare, quos quia ab Argis Peloponii advexerat, argones nominavit. Hic est Jeremias, qui regibus Aegypti signum dedit, quod eorum idola everti oporteret, cum virgo pareret. Unde et sacerdotes eorum in secreto templi loco, imaginem virginis et pueri statuentes, adorabant. Dum vero Ptolomaeus rex interrogaret eos, qua haec facerent ratione, dixerunt paternae traditionis esse mysterium, quod a sancto propheta acceperant majores, et credebant in rebus ita fore venturum. Hic est Jeremias, qui templum evertendum praenoscens, arcam testamenti cum his quae in ea erant, tulit, et precibus suis ea absorberi fecit in petra; petram vero digito designans, nomen Dei tetragrammaton impressit. Et factum est sigillum in similitudinem scripturae quae ferro cavatur; et ipsum Domini nomen nubis operimento ita celatum est, ut ex tunc nec locum quis recognoscere queat, nec ipsum nomen legere, usque in hunc diem et usque in finem. Et pristinae figurae instat illic saepe nubes, ut ignis fit nocturno tempore, eo quod gloria Dei ab ejus lege non desinat. Est autem petra illa in eremi terra inter duos montes, in quibus jacent Moyses et Aaron. Dixitque Jeremias praesentibus: Dominus ex Sion recessit ad coelos, inde rursus in virtute venturus, et erit signum praesentiae ejus, quando universae gentes adoraverint lignum. Dixitque quod hanc arcam nemo praeter Aaron producere poterit, et tabulas, quae in eis sunt nullus aperiet sacerdotum, nullusque prophetarum, nisi electus Dei Moyses; et in prima resurrectione in futuro, quando mortui resurgent, prima resurget haec arca, et exibit de petra, et ponetur in monte Sion, et omnes sancti congregabuntur ad eam, regressum Domini sustinentes, et adversarium qui eos quaesiturus est interimere, fugientes.